Hoc cogitavi: “Utinam sermo universalis sit, qui omnibus permittat et cum omnibus loqui et omnes auctores legere!” Utinam sit... Postea accepi nonnullas gentes Latinam linguam cognoscere et ea uti, a Peruvia usque ad Finniam, a Foederatae Americae Civitatibus usque ad Australiam. Re vera universalis lingua est. Iam tum obstinata voluntas mihi fuit commenticiae de rerum futurarum scientia fabulae Latino sermone edendae. Plurimos doctores consului, qui fieri non posse ut res perficeretur constanter mihi dixerunt. Nos tamen, qui de commenticia futurorum scientia narrationes scribimus, quod impossibile videtur cotidie experimur. Quod impossibile videbatur nunc vobis praesto est.
Donato Altomare
|